Actus 15:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10.  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

11.  sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

12.  Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.

13.  Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.

14.  Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

Actus 15