Actus 15:9-11 Vulgata Latina (VULG)

9.  et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10.  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

11.  sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

Actus 15