Actus 15:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

2.  Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.

3.  Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.

4.  Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

5.  Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.

Actus 15