11. et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12. in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13. Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
14. Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.