Actus 1:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere

2.  usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :

3.  quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.

4.  Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :

5.  quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.

6.  Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?

7.  Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :

8.  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.

9.  Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Actus 1