18. Et erit domus Jacob ignis,et domus Joseph flamma,et domus Esau stipula :et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiæ domus Esau,quia Dominus locutus est.
19. Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,et qui in campestribus, Philisthiim :et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,et Benjamin possidebit Galaad.
20. Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,possidebit civitates austri.
21. Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,et erit Domino regnum.