15. Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :sicut fecisti, fiet tibi ;retributionem tuam convertet in caput tuum.
16. Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,bibent omnes gentes jugiter :et bibent, et absorbebunt,et erunt quasi non sint.
17. Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
18. Et erit domus Jacob ignis,et domus Joseph flamma,et domus Esau stipula :et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiæ domus Esau,quia Dominus locutus est.