4 Regum 4:39-50 Vulgata Latina (VULG)

39.  Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.

40.  Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter et dementia provecto.

41.  Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.

42.  Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt.

43.  De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari.

44.  Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.

45.  Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.

46.  Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :

47.  et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.

48.  Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.

49.  Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.

50.  Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.

4 Regum 4