30. ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.
31. Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
32. Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.
33. Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.