56. Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
57. Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
58. Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
59. Et abierunt, et consilium ei dederunt.
60. Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
61. Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos :
62. et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
63. Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judæa erant, denuntiavit.
64. Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
65. Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
66. et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et cœpit cædere, et crescere in virtutibus.
67. Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
68. et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
69. Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
70. Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
71. Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus.