24. Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
25. auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :
26. et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
27. Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :
28. et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :
29. secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum.
30. Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
31. Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos ?
32. si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.