3 Regum 5:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.

9.  Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.

10.  Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

11.  et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.

12.  Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.

3 Regum 5