3 Regum 5:7-12 Vulgata Latina (VULG)

7.  et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :

8.  et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.

9.  Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.

10.  Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,

11.  et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.

12.  Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.

3 Regum 5