49. Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
50. et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
52. Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
53. Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
54. et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
55. Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
56. audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
57. et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
58. Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
59. Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
60. Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
61. quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.