3 Regum 3:46-59 Vulgata Latina (VULG)

46.  Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.

47.  Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :

48.  et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :

49.  et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,

50.  et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ?

51.  et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem :

52.  et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quæ cogitant in nos.

53.  Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos ?

54.  Et tubis exclamaverunt voce magna.

55.  Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.

56.  Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.

57.  Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.

58.  Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra :

59.  quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.

3 Regum 3