60. Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
61. Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
62. Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
63. hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
64. Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
65. Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
66. Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
67. Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.