3 Regum 14:11-17 Vulgata Latina (VULG)

11.  Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna.

12.  Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret.

13.  Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in diebus illis.

14.  Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum :

15.  sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.

16.  Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde.

17.  Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,

3 Regum 14