5. Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
6. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
7. Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
8. et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :
9. pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.
10. Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.