3 Regum 13:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus :

4.  horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.

5.  Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.

6.  Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.

7.  Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :

8.  et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui :

9.  pugna prælium nostrum : et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus.

3 Regum 13