3 Regum 12:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.

5.  Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :

6.  Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.

7.  Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.

8.  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.

9.  Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,

10.  maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.

3 Regum 12