3 Regum 12:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam :

2.  et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam :

3.  et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.

4.  Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.

5.  Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :

6.  Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.

7.  Jampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.

8.  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.

9.  Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,

3 Regum 12