3 Regum 11:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

12.  Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus.

13.  Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ.

14.  Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.

15.  Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.

16.  Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemæus exaltatus est.

17.  Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemæo.

18.  Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.

19.  Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.

20.  In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.

21.  Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.

22.  Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.

3 Regum 11