1. Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi :
2. et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :
3. Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
4. Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.
5. Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,