2 Petri 30:22-27 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.

23.  Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.

24.  Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.

25.  Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël : proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.

26.  Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.

27.  Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.

2 Petri 30