2 Petri 27:6-9 Vulgata Latina (VULG)

6.  Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7.  Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.

8.  Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.

9.  Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

2 Petri 27