2 Petri 27:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

2.  Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.

3.  Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

4.  Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

2 Petri 27