2 Petri 25:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

2.  Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.

3.  Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

4.  sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.

5.  Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :

6.  mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.

7.  Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël : non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim :

2 Petri 25