2 Petri 20:35-37 Vulgata Latina (VULG)

35.  Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.

36.  Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber.

37.  Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

2 Petri 20