2 Petri 18:32-34 Vulgata Latina (VULG)

32.  Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.

33.  Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.

34.  Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.

2 Petri 18