20. nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.
21. Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
22. Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetæ.