11. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12. Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
13. Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :