14. et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
15. et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
16. et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17. Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quærerent David : quod cum audisset David, descendit in præsidium.
18. Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19. Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
20. Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.