2 Machabæorum 3:30-33 Vulgata Latina (VULG)

30.  Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio.

31.  Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.

32.  Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit autem et omnis populus.

33.  Plangensque rex, et lugens Abner, ait : Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.

2 Machabæorum 3