14. Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
15. Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
16. Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim : et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
17. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens : Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos.