2 Machabæorum 23:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,egregius psaltes Israël :

2.  Spiritus Domini locutus est per me,et sermo ejus per linguam meam.

3.  Dixit Deus Israël mihi,locutus est fortis Israël :Dominator hominum,justus dominator in timore Dei,

4.  sicut lux auroræ, oriente sole,mane absque nubibus rutilat :et sicut pluviis germinat herba de terra.

5.  Nec tanta est domus mea apud Deum,ut pactum æternum iniret mecum,firmum in omnibus atque munitum.Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,nec est quidquam ex ea quod non germinet.

6.  Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi,quæ non tolluntur manibus.

7.  Et si quis tangere voluerit eas,armabitur ferro et ligno lanceato,igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.

8.  Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.

2 Machabæorum 23