20. Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.
21. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22. Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.
23. Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.
24. Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.
25. Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.