2 Machabæorum 22:19-39 Vulgata Latina (VULG)

19.  Prævenit me in die afflictionis meæ,et factus est Dominus firmamentum meum.

20.  Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.

21.  Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

22.  Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.

23.  Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.

24.  Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.

25.  Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

26.  Cum sancto sanctus eris,et cum robusto perfectus.

27.  Cum electo electus eris,et cum perverso perverteris.

28.  Et populum pauperem salvum facies :oculisque tuis excelsos humiliabis.

29.  Quia tu lucerna mea, Domine,et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.

30.  In te enim curram accinctus :in Deo meo transiliam murum.

31.  Deus, immaculata via ejus ;eloquium Domini igne examinatum :scutum est omnium sperantium in se.

32.  Quis est Deus præter Dominum,et quis fortis præter Deum nostrum ?

33.  Deus qui accinxit me fortitudine,et complanavit perfectam viam meam.

34.  Coæquans pedes meos cervis,et super excelsa mea statuens me ;

35.  docens manus meas ad prælium,et componens quasi arcum æreum brachia mea.

36.  Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,et mansuetudo tua multiplicavit me.

37.  Dilatabis gressus meos subtus me,et non deficient tali mei.

38.  Persequar inimicos meos, et conteram,et non convertar donec consumam eos.

39.  Consumam eos et confringam, ut non consurgant :cadent sub pedibus meis.

2 Machabæorum 22