2 Machabæorum 18:14-16 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et ait Joab : Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,

15.  cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.

16.  Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.

2 Machabæorum 18