2 Machabæorum 17:23-26 Vulgata Latina (VULG)

23.  Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.

24.  David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.

25.  Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.

26.  Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad.

2 Machabæorum 17