2 Machabæorum 17:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.

2.  Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.

3.  Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quæris : et omnis populus erit in pace.

4.  Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël.

5.  Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.

6.  Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non ? quod das consilium ?

7.  Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.

2 Machabæorum 17