2 Machabæorum 11:24-27 Vulgata Latina (VULG)

24.  Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.

25.  Et dixit David ad nuntium : Hæc dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.

26.  Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.

27.  Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.

2 Machabæorum 11