15. scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.
16. Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
17. Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
18. Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii :
19. præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,