5. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6. Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
7. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8. In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.Festina ad me venire cito.
9. Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
10. Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11. Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.