2 Ad Timotheum 4:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

14.  Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :

15.  quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

16.  In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.

17.  Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.

18.  Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

19.  Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

20.  Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

2 Ad Timotheum 4