12. Tychicum autem misi Ephesum.
13. Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14. Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
15. quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
16. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
17. Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.