2 Ad Timotheum 4:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :

2.  prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

3.  Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,

4.  et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

5.  Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

6.  Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

2 Ad Timotheum 4