2 Ad Timotheum 4:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :

2.  prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

3.  Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,

4.  et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

5.  Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

6.  Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

7.  Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

8.  In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.Festina ad me venire cito.

9.  Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :

10.  Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

11.  Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.

2 Ad Timotheum 4