4. proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
5. habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
6. ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
7. semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8. Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
9. sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11. persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12. Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.