2 Ad Timotheum 3:14-17 Vulgata Latina (VULG)

14.  Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :

15.  et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

16.  Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :

17.  ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

2 Ad Timotheum 3