2 Ad Timotheum 2:23-26 Vulgata Latina (VULG)

23.  Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.

24.  Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

25.  cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,

26.  et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

2 Ad Timotheum 2